127
difficulter cognoscitur: erroresque multi
in ea inuestiganda se offerunt, quibus
discussis, sedulo peritoque naturae conten¬
platori veritas sese conspiciendam of¬
fert. Consuetudo aegri victusque ratio
quoque cognoscenda: haec enim morbi
naturam indicare possunt, vt morbus
ipse rationem victus & consuetudinem.
Nam quemadmodum Paracelsus
noster docet, legumina, caules, radices,
frumenta, excrementum habent in se vi¬
scosum: lacticinia, carnes, pisces, bolare:
ex quib. tartarus duplex in homine gene¬
ratur, bolaris & viscosus, materia mor¬
borum. Qui ergo nunc cognouerit, qui¬
bus alimentis quis vsus sit, facilè mor¬
bum quoque cognoscet: aut qui morbum
cognouerit, alimenta non ignorabit.
Quod hic dico maximum est, & huc vs¬
que occultum: à nobis tamen suo tempo¬
re reuelandum ijs, quos naturae studio¬
sos esse intellexerimus. Sub his enim
praeteritorum, absque ulla interrogatione
cognitio, & futurorum praedictio, dietae
verae ordinatio, morbique occultissimi na¬
turae contemplatio latet. Ex aegro quoque
medicus