127
medicus cognoscet Symptomata mor¬
hi, dolorem eiusque qualitatem, vtrum
punctorius, grauans, eleuans, exten¬
dens, contrahens, continuus, intermit¬
tens, tansfigens, fixus, discurrens, calo¬
rem, locum doloris, originem, mutatio¬
nes. Quae omnia, si fuerint in con¬
sultatione à medico explicata, non tan¬
tum aegro proderit, sed etiam omnes ar¬
tis studiosos in sui admirationem con¬
citabit: neque quicquam desiderabitur,
praeter medicamentorum praescriptio¬
nem, quae ex natura morbi petenda est.
Ex quo enim Elemento morbus, ex eo¬
dem quoque curatio. Quibus om¬
nibus ritè hoc modo peractis, & medi¬
cus suam dignitatem retinebit, & disci¬
puli aliquid discent, quo & ipsi post ve¬
mederi queant. Haec nunc Corolla¬
rij vice dicta sufficiant, perfectius ex¬
plicanda in alijs nostris libris. Quid
enim agendum fit medico, obiter hic
tantum ostensum est: quomodo, im¬
perfectem: vt & alij ad inquirendum ex¬
citentur: & quid à nobis expectare
debeat
H 2