201
158 DE MODO EXTRAH.
ne galeam & luta, balneóque impone &
galeae rostro recipiens apta tum aquam &
aerem feruenti balneo expelle donec nil.
amplius distilletur, habebísque in recipien¬
ti aquam & aerem, ea aufer sublatóque vase
ex baineo, & dempta galea inuenies reli¬
quum in fundo terebinthinę instar spissum,
illudque est ignis elementum plurimis fae¬
cibus mixtum. Iam secernendus est ignis à
faecibus hoc modo, refunde aquam & aerem
super id vnde illa extraxisti, & agita cochlea¬
ri teguláque tege, ac per quatriduum sub¬
sidere sinito, cadéntque faeces in imum,
quod clarum erit per inclinationem cautè
in puram cucurbitam effunde, ne quid fae¬
cum vnà transeat, vas verò in quo sunt fae¬
ces obtura & repone. Hoc verò quod aquam,
ignem, & aerem continet, impone balneo
superposita cappa, & applicato recipienti be¬
ne luto stipatis eóque gradu distilla aquam
& aerem, cúmque non amplius distillabit,
aufer recipiens frigefacto vase inuenies in
imo ignem, quem serua in vase suo obtura¬
to, aquam verò & aerem reiice super faeces à
quibus illa extraxisti, ac cochleari moueto:
deinde per quatriduum subsidere sinito cau¬
téque à faecibus in vas ignem continens, ef¬
funde, ita ne quid faecum admisceatur, tege
vas