201
QUINTAM ESSENTIAM. 159
vas in quo remanebunt faeces, & repone,
vas vero in quo sunt aqua, & aer, & ignis,
iterum balneo impone, vt dixi, aquámque
& aerem edi stilla, semper enim haec duo si¬
mul transeunt, ignis verò in fundo manet,
superfunde igitur faecibus aquam & aerem,
& agita cochleari, dein per quatriduum sub¬
sidere sinito (haec est iam tertia repetitio
qua aquam & aerem à faecibus secreuisti)
clarum per inclinationem vasis in vas illud
quod ignem continet effunde: tum faeces
adde prioribus quas seruare te iussi, in qui¬
bus est oleum combustibile, iam ignem ex
faecibus extraxisti, distilla igitur aquam cum
ere cúmque non amplius distillabit, aufer
vas, & inuenies in fundo ignis elementum
nondum purum, sed adhuc faeculentum: per¬
funde igitur illud aqua & aere, cochleari¬
que bene agita, tectumque per quatriduum
subsidere sinito: clarum in aliud purum vas
effundè, vas autem in quo sunt faeces pone
seorsim, illud verò in quo sunt ignis, aqua;
& aer, balneo impone distillatum quandiu
destillare poterit, postea aufer: humorem
verò in vas in quo sunt faeces, funde, ac ita
fac vt de prioribus faecibus docui, totiésque
repetenda est haec operatio, donec ignis ele¬
mentum habeas, absque vlla faeculenta hy¬