201
180 DE MODO EXTRAH:
postasi. Cùm igitur aqua & aerem ab ignis
distillaueris, ac per quatriduum subside¬
rit, clarúmque totum fuerit absque vl¬
lis faecibus tuum ignem habebis purum.
Itaque iunge faeces omnes pertoribus in
quibus est oleum combustibile. Postea ac¬
cipe magnam cucurbitam vitream eiquè
infunde tria haec elementa ac in cineribus
colloca aptatis alembico & recipienti,
gnemque in furno accende primo lenem,
postea maiorem augendo continue donec
ignis & aër transierint, incipiatque alem¬
bicum rubescere interius. Tunc fac vt ignis
calor moderatus sit, donec totùm ignis
lementum transierit, eritque galea instar
sanguinis rubicunda, supernatabitque aqua
& aër tanquam oleum quoddam. Hac ra¬
tione in summam essentiam per ducta erunt
tres haec elementa, perfectéque rectificata
aufer recipiens diligentérque obtura do¬
nec terra sit pręparata. Scias in puluere &
fęcibus adhuc inesse oleum combustibile, quod
si vis per descensum extrahere, potes: va¬
let enim ad podagram frigidam, ad mem¬
bra stupefacta, ad neruos mollitos. Si verò
huius laboris te taedeat, impone puluerem
hunc faecésque reuerberatorio, vt igni leni
amalgamentur vsque ad niueum candorem, quo
facto