403
PERFECTIONIS GEBRI. 201
mixtum, Venus vero nigrum, liuiditati admixtum, mul¬
ta praeexistente combustione Sulphuris, pauca uero
praeexistente combustione nitidissime, & amoenum uio¬
laceum protendit ex Sulphuris commixtione colorem.
Mars vero in omni combustionis genere nigerrimum
fuscum colorem creatum. Ex reductione autem a Sulphu-
ris comubstione notatur similiter diuersitas in corpo¬
ribus. Quaedam uero redeunt, quaedam ignis ex¬
pressione a reductione cum sulphure recedunt, aut tota¬
liter, aut eorum quantitas maior: quaedam uero in suae
naturae corpora, quaedam uero in aliud quam suae naturae
redeunt a combustione ad corpus. Redeunt ad proprij
naturam corporis a Sulphuris combustione Sol & Lu¬
na, recedunt lupiter & Saturnus. Iupiter autem
aut totaliter aut secundum sui maiorem partem. Saturn¬
vero non ex toto recedit, sed quandoque maior
quandoque uero minor illius deletur pars. Horum au¬
tem contingit diversitatem existere propter naturam
rerum & corporum, & administrationis eorum in ope¬
re praeparationis differentiam, quia scilicet ex subita
ignis expressione de reductione louem deleri contin¬
git. Ex successiva uero & paulatiua, & Saturnum & lo¬
uem saluari. Eorum tamen reductio in alieni corporis
potius que proprijs naturam uergit. In clarum quidem
uidelicet antimonium Iouis, in fuscum uero Saturni con¬
uerti reductionem repertum experientia nostra extitit.
Venerem uero minus, in ignis reductionis impressione:
Martem