403
202 TERTIA PARS LIB. SECVNDI
Martem uero magis contingit. Sed Veneris quidem est
reductio ponderosa, & citrina fusca, & mollis, nigredi¬
nem participans, cum sui augmento ponderis corporis.
Ex his igitur perquiri poterit omnium alteratorum
natura corporum.
De Calcinatione & reductione. Cap. XCVII.
De calcinationis igitur & reductionis reitera¬
tionis examine dehinc perquirendum. In¬
nuimus igitur, quod perfectionis reperta sunt
corpora in calcinationis & reductionis reite¬
ratione ex bonitatis differentijs, nihil coloris, ponderis
aut quantitatis, de qua curandum sit nimium: aut fulgo¬
ris perdere, quantumcunque reiteretur ad illa operationis
illarum multiplicitas. Et ideo, si per reiterationem mo¬
dorum calcinationis & reductionis à calce, ex omni me¬
tallorum alteratorum genere, bonitatis differentijs perdant
aliquid, aestimandum putes sophistice perquisitionem ar¬
tificem indagasse. Quamobrem igitur ad illas exercite¬
ris, ut eas cognoscas.
De facili susceptione Argenti uiui.
Caput XCVIII.
Iam ingitur uobis patuit ueridice, maximam
argenti uiui quantitatem continentia perfe¬
ctionis existere corpora: & ideo maxime ar¬
gento uiuo amicari. Quamobrem autuman¬
dum