403
214 GEBER DE INVENTIONE
De Sulphuris praeparatione. Cap. VI.
Sulphur uiuum, clarum, & gumosum tere sub¬
tilissime, & coque in lixiuio facto de cineri¬
bus clauellatis & calce uiua, colligendo supe¬
rius combustibilitatem eius oleagineam extrahen¬
do, quousque clarum uidetur: quo facto extrahe, & moue
cum baculo, & caute extrahe illud, quod cum lixiuio
gressum habuerit, partes grossiores inferius relinquen¬
do. Illud autem extractum, infrigida parum, & impone
ei quartam eius de aceto bono, & ecce totum congelabi¬
tur ut lac. Lixiuium extrahe clarum quo ad poteris, resi¬
duum ad lentum desicca ignem & serua. De fecum adm¬
ministratione hunc modum serua. Ad libram unam
Sulphuris huius praeparati, accipe de squamis ferri be¬
ne calcinatis rubeis libram unam, Aluminis rochae be¬
ne calcinati libram unam, & Salis communis praeparati
libram semis. Hoc totum incorpora bene terendo cum
aceto, ut sit liquidum, quod coque, mouendo quousque
totum bene denigratum fuerit, & desicca, tere optime,
& pone in aludele cum largo cooperculo, & sit coopercu¬
lum alembici cum magna zona & larga, ad eleuatio¬
nem spirituum conseruandam, sitque aludel altitudinis pe¬
dis unius cum dimidio, ne calor ignis alembici zonam
attingat, & sic sublima, ut docuimus in summa perfe¬
ctionis nostrae. Collige autem quod in zona colle¬
ctum fuerit densum, quod uero ad latera uasis supe¬
rius