403
VERITATIS SIVE PERFECTIONIS. 215
rius in alembíco adhaeret leue & puluerisabile, proijce,
quia combustibile & foedum ac defoedans est. Collectum
uero, per se pone in phialam, & coque super cineres tam¬
diu donec humiditas combustiua paulatim deleatur,
& serua munde, quia perfecte mundificatum est.
De Arsenici praeparatione. Caput. VII.
Eius compar Arsenicum, post contritionem
buliendum est in aceto, & ibidem tota pin¬
guedo combustibilis extrahenda & desiccan¬
da. Sume deinde libram unam cupri calcinati,
& semis aluminis calcinati, & salis communis praepara¬
ti tantum ut aluminis, & tere cum aceto ut sit liquidum,
& coque ut in sulphure, & sublima in aludeli sine alem¬
bico, & sit longitudinis unius pedis, collige album & den¬
sum clarum, & lucidum, & serua, quia satis est aptum,
De Argenti uiui praeparatione. Cap. VIII.
Argentum uiuum sic sublima. Sume de eo li¬
bram unam, uitrioli rubificati lib. duas, alu¬
minis rochae calcinati lib. unam, & salis con¬
munis lib. semis, & salis petrae quartam par¬
tem, & incorporatum sublima, & collige album densum
clarum & ponderosum, quod circa uasis spondilia inuen¬
tum fuerit, & serua ut tibi de alijs scripsimus. Sed si in pri¬
ma sublimatione inuentum fuerit turbidum uel immun¬
dum, quod tibi accidere poterit, propter tuam negligen¬
tiam