403
218 GEBER DE INVENTIONE
errabis in eis reductione, quia difficilis est, nisi fiat in fur¬
no illorum qui per cinericia uel cementa reducunt, & fit
ad libitum. Scias tu inuestigator huius operis, quod prę¬
parationes fecum reductibilium plenarie in hoc libro
conscripsimus, cùm totus iste liber sit practitus cum
inuestigatione certa compilatus. Sed in summa nostra
praeseruauimus nobis alium stilum magis Philosophicum,
cum ibidem ut Theoricus, hic uero ut Practicus purus,
artem complete inscripsimus. Vt autem artifex errare
non possit, subiunge illud, quod reducere quaeris, scili¬
cet tantum, quantum illud quod pręstare habet reducti¬
onem, & calcem diuisam codunare. Sed in tincturis est
alia consideratio. Nam tingens multiplicandum est su¬
per tingendum, donec tinctura appareat, quod conside¬
rabis in corpore uel medicina: & hoc est unum de secretis
nostris. Postquam reduxeris hęc duo plumba, & inueneris
splendorem & colorem, & omnia alia ad uolitum tuum
forte ignitione carebunt, & ut consequaris intentum
incipe sic. Dissolue tutiam calcinatam, & stannum cal¬
cinatum, & has aquas misce, & cum hac aqua imbibe¬
calcem stanni, uice post uicem, sic cum induxeris octa¬
uam partem tutiae in totam calcem, reduc in corpus, &
uide si ignitionem habuerit, bene quidem, si uero non
reitera, donec ignitionem habuerit. Et omnes aquas disso¬
lutiuas spirituum & corporum ponam in fine libri huius.
& quodlibet eius pro suo genere: nec mireris quod disper¬
simus huius practicę specialia in diuersis uoluminibus
cum