403
VERITATIS SIVE PERFECTIONIS. 219
cum ab improbis hanc artem fugere conamur. Cum talk
uel Mercurio praecipitato, uel utilius cum Luna pura ad
hoc deducta calcinando & soluendo peruenimus ad ho¬
rum duorum corporum, ignitionem & duritiam completam
cum splendore inenarrabili. Scias tamen quod sola specula¬
tio, quae multum ualet in Summa nostra, in hac nostra in¬
uentione parum prodest. Sed terere, coquere, assare, in¬
humare, calcinare, fundere, destruere, construere, corpo¬
ra emundare, cum his clauibus aperies occultas seraturas
arcani nostri, sine quibus ad huiusmodi conuiuij epulas
non uocaberis. Destrue sine ira, & complebis cum lęticia.
De praeparatione Martis. Cap. XIIII
Martem sic praepara: Tere libram unam limatu¬
rae eius, cum libra semis Arsenici sublimati.
Imbibe illud cum aqua Salis petrę & alkali,
ter reiterando, funde uiolenter, & habebis
ferrum album, itera quousque sufficienter liquescat, cùm
dealbatione peculiosa.
De praeparatione Veneris. Cap. XV.
Veneris purgatio duplex est, una quidem ad
album, alia uero ad rubeum. Ad album purga¬
tur sic. Calcina ipsam solo igne, quemadmo
dum tradidimus in Summa nostra perfecti¬
onis. Sume ipsam calcinatam, tere libram unam cum un¬
cijs quatuor Arsenici sublimati, & imbibe cum aqua litar¬
girij