633
THESAVRVS. 119
aliquandiu prohibet & occultat. Putri¬
da ulcera corriguntur impositis madenti¬
bus inde linteis. Cùm pauco apij deco¬
cto calculos uesicae pellit. Mulieres foe¬
cundas reddit, grauidis nocet. Dolores
diuersos curat, et ossib. quoque fractis
tiliter calida (cum stuppa aut emplastro
aliquo) imponitur. Spasmum in crurib. illi¬
ta remittit, Innominatus. Sunt autem pleraque
ut uidentur, ex Lullo desumpta. ¶Noui
ego mulierem uetulam, frigidam, cachectti¬
cam, in sudario per aquam ardentem intus
accensam calefacto, restitutam. Sunt
qui Constantini testimonium de uirib. aquę
ard. adducant. Aqua uitę pręter cęte¬
ra ad stranguriam & alios uesicae affectus
ualet: ad tertianam & quartanam febres
cum frigido humore coniunctas: ad lu¬
pum, ad uermes, ad ulcerosum doloris
sensum. Menses in mulierib. promouet.
Calculum renum frangit & expellit: & foetus
mortuos absque magno dolore. Fluores
uteri cuiuscunque coloris emendat.
Perfectam esse aiunt, quae ex decem¬
H4