633
120 EVONYMI
uini partibus ad unam redacta fuerit,
(hoc tertia aut quarta destillatione fie¬
ri puto.) Capiti illita uermes, crustas,
scabiem, porriginem & achôres sanat.
Maculas in facie & alibi tollit. Qua
fracta aut quibus adempta est crusta, si
imponas, in ea coqui possunt. Apo¬
plexiam, tumores, phlegmata, tenesmum
& lassitudinem inuncta sanat. Morphe¬
am potu & illitu emendat. Cutim mol¬
lem & puriorem reddit. Denique contra
morsum canis rabidi ualet. Vulnus quod¬
uis aqua ard. ablutum egregie sanatur, ita
ut nihil mali symptomatis superue¬
niat.
Ego cum aquam ardentem, nimis cal¬
facere & siccare perciperem, mel ali¬
quando admiscui, unde & suauior po¬
tus, & mitior factus est, uentriculo fri¬
gido utilis, per hyemem praecipuè. Sunt
qui cum aqua mulsa permisceant, aut
potius cum apomelite, quod uulgo no¬
stri ex fauis faciunt, &c. Aliqui caricas
eo perfusas, & accensas, calidas deuo¬
rant.