403
244 LIBER. FOKNACVM
quibus ut prius praeparatis, corpus quidem pulchrum
te inuenisse laetaberis. Veneris quidem regimen
specialius pertractantes, narrauimus quod eam praeparatam
& dissolutam rectificabis septies uel pluries, aquam ab ea
distillando & reddendo. Qua coagulata, fac inde uiride
nobilissimum, cum sale ammoniaco in aceto distillato.
Illud autem uiride in uase Martis rubifica & dissolue iterum,
cui adiunge Lunae praeparatae & dissolutę tertiam partem eius,
fermenti aquam post extrahendo & reddendo septies, hoc
autem reduc in corpus, & gaudebis. Martis aut re¬
gimen est, ut Veneris, sed propter eius maximam foedi¬
tatem nihil boni in eo expectabis. Lunae uero re¬
gimen est, quod eam dissoluas & coagules septies, uel
ad minus quater. Et ad eam dissolutam, adiunge aquas
fixas rubificantes, quas narrauimus, & inuenies corpus
aptum solare, quia cum Sole conuenit, & remanet cum
eo quiete. Et sit tuum adiutorium Venus optime pur¬
gata & dissoluta, cum ab ea extrahatur sulphur mundis¬
simum, tingens & fixum. Et dico tibi quod Mercurius
purificatus & fixus, habet palliare foeditatem corporum
imperfectorum. Fixum uero Sulphur extractum à corpo¬
ribus purum, colorare cum splendore. Et ex hoc magnum
secretum tibi elicias, quod ipse Mercurius atque Sul¬
phur extrahi possunt, tam à perfectis quàm imperfe¬
ctis corporibus debite praeparatis. Sunt enim ad hoc ad¬
minicula, spiritus purificati & media mineralia, ut
pus ad perfectionem reducatur congrue, necnon &
peculiose multum.
Tertia