403
GEBRI. 245
TERTIA PARS DE COR¬
poribus perficiendis & medicinis alteratiuis.
De modo perficiendi tertij ordinis. Cap. XIX.
Cum autem sufficienter pertractauimus om¬
nes modos imperfectorum corporum ca¬
dentes in secundo ordine, nunc ad tertij or¬
dinis metas est transeundum. Quae autem
sunt medicinae, & quales secundi & tertij ordinis, suf¬
ficienter demonstratum est in libro nostro perfecti
magisterij, ubi demonstrauimus demonstratione com¬
petenti & uera, lapidem nostrum de Argenti uiui sub¬
stantia esse procreandum, & hoc sufficienter ut theori¬
cus speculatiuus. Hic uero practicam manifeste resera¬
bimus enodatam, & est, ut studeas Lunam uel Solem
resoluere in aquàm suam siccam, quam uulgus Mercu¬
rium uocat. Et hoc, ut duodenaria proportio contine¬
at partem solam corporis perfecti. Nam si cum igne
lento, haec bene rexeris, inuenies per quadraginta di¬
es corpus illud in meram aquam conuersum. Signumque
suae perfectae dissolutionis est nigredo desuper appa¬
rens. Si uero utrunque opus album & rubeum perfi¬
cere conaris, utrumque fermentum per se modo iam
dicto dissolue & serua. Et est nostrum Argentum ui¬
uum de Argento uiuo extractum, quod uolumus pro fer¬
mento. Pastam uero fermentandam extrahimus more solito
ex