403
GEBRI 249
De regimine Mercurij. Caput XXIIII.
Regimen Mercurij fit duobus modis. Primo
ipsum bene lotum, & purificatum, amalgama¬
bis cum nostra subscripta proportione certa. Se¬
cundus modus est, ut ipsum distilles, & inde
aquam uitae facias. Quantum ad primum modum, haec est pro¬
portio. Sint Mercurij unciae quadraginta octo, Solis
uncia una, Lunę uncia una, Veneris uncia una, Saturni
uncia una. Funde haec corpora, primo Venerem & Lunam
Scdo Solem. Tertio Saturnum. Extrahe ab igne, & sit in ma¬
gno crusibulo, habeasque dictum Mercurium bene calefactum
in alio, & cum indurare ceeperit, infunde paulatim Mercurium,
mouendo cum baculo, & reimponendo super ignem, et mouendo
quousque bene fuerit amalgamatum cum Mercurio toto. Po¬
ne ad dissoluendum per septem dies, extrahe aquam cum panno, re¬
siduum fac uolatile, supponendo ignem ignitionis. Istud iterum
imbibe cum aqua sua tota, & pone ad generandum, iterum ad
ad desiccandum per quandraginta dies, & inuenies lapidem, quem
pone ad figendum, & habebis lapidem augmentabilem, usque in
infinitum. Custodi ergo hunc librum à filio tuo, quia iste expo¬
nit cuncta, quae scripsimus in diuersis libris nostris.
De fermento Lunae ad azymum. Cap. XXV.
Fermentum Lunę ad azymum, fit, cum Luna disso¬
luta fuerit, in aqua sua corrosiua. Et si hanc
quam decoxeris ad tertiam, & in aere posueris ip¬
se in balneo, uel in fimo per alíquot dies, erit
& ipsum fermentum, quod serua ad album.
leum Lunae
De