403
248 LIBER FORNACVM
tis pastae librae duae, Veneris librae quatuor, Saturni li¬
brae quatuor, misceantur sine fermento, & coque per sep¬
tem dies, & inuenies totum siccum. fige, & pone cum me¬
dietate eius Litargirij triti, & commixti simul in redu¬
ctorio, & inuenies corpus minerale, & multum utile, si
ea sapias, quae pertractauimus saepe¬
De regimine Lunae. Caput XXIII.
Regimen Lunae est, ut reducatur de minera
sua ad nobilius, & hoc ut dissoluas eam, de
qua accipe libras tres, Veneris dissolutae li¬
bras quatuor, fermenti dissoluti libram
unam, coniunge aquas, coque per septem dies cum
lento igne, in Orobo clauso, ut in Marte, cum tota
aqua sua, deinde fortifica ignem paulatim per alios
septem dies, & sit quasi sublimationis. Sed per alios
septem dies da sibi parum fortiorem ignem, ut figa¬
tur tota aqua secum, quem puluerem in pauca quan¬
titate reduc, & si retinuerit secum partem Mercurij
(quod leuiter scire poteris, si calcinare sciueris) bene
quidem. Si uero non, iterum ad figendum impone
quousque sufficiat, hoc autem reduc cum reducentibus
rubeis. Et Lunam coloratam, transmutatam, & fixam in¬
uenies, quam honora. Nam si bene studueris in nostris
uoluminibus, inuenies per considerationem nostram, su¬
per quae actionem suam fundare debeat uerus inquisi¬
tor.
De regimi¬