403
268 SPECVLVM ALCHEMIAE
regimen lapis decoquendo in coloribus diuersis saepi¬
us transmutatur. Vnde quidam ait: Quot colores, tot
nomina. Secundum diuersos colores in opere apparen¬
tes per philosophos eius nomina uariata sunt. Vnde
in prima lapidis nostri operatione, est putrefactio ap¬
pellata, & fit lapis noster niger. Vnde quidam dixit:
Cum inueneris ipsum nigrum, scias quod in nigredine
illa albedo occultata est, & tunc oportet illam extra¬
here à subtilissima illa nigredine eius. Post uero pu¬
trefactionem rubescit, non rubedine uera, de quo qui¬
dam ait: Saepius rubescit & saepius citrinescit, & saepius
liquescit, & saepius coagulatur, ante ueram albedinem.
Et seipsum etiam dissoluit, se ipsum coagulat, seipsum
putrefacit, seipsum colorat, seipsum mortificat, seipsum
uiuificat, seipsum denigrat, seipsum dealbat, seipsum
rubore decorat cum albedine. Fit etiam uiridis. unde
alius ait: Coque cum donec natus uiridis tibi appare¬
at, & est eius anima. Et alius. Scias quod in uiridita¬
anima illa dominatur. Apparet etiam ante albedi¬
nem color pauonis, unde quidam sic ait: Scias quod om¬
nes colores qui in mundo sunt, aut excogitari possunt
apparent ante albedinem, & deinde albedo sequitur
uera, unde quidam ait: Cum autem purus decoquatur
donec ueluti oculi piscium elucescat, eius ut ilitas expe¬
ctanda erit, & tunc lapis in rotunditatem est congela¬
tus. Alius autem ait: Cum inueneris albedinem supere¬
minentem in uase, esto certus quod in albedine illa ru¬
bedo