403
ROGERII BACHONIS. 267
de iure nobis notandum constat, quòd mons minera¬
lis externus est ubique clausus in se ipso & lapideus, quia
si calor exire ualeret, nequaquam metalla procrearen¬
tur. Si ergo naturam imitari intendimus, habemus ne¬
cesse tali modo furnum, ad instar montium, non magni¬
tudine, sed caliditate continua prouidere, ita quòd ignis
impositus cum ascendit exitum non inueniat, & reuer¬
beret calor uas, materiam lapidis continens in se, firmi¬
ter clausum. Quod uas rotundum debet esse cum paruo
collo, de uitro, uel de terra aliqua, naturam siue compa¬
ctionem uitri repraesentantem, cuius os cum tali cooperto¬
rio & bitumine debet esse signatum uel sigillatum. Et sicut
in mineris calor immediate non tangit materiam Sulphu¬
ris & Argenti uiui, quia terra montis inter est ubique. Sic
immediate ignis tangere non debet uas in se materiam
continens praedictorum, sed in alio uase similiter clau¬
so, illud est ponendum, ut ita materiam superius & in¬
ferius, & ubicunque sit, melius & aptius, calor temperatus
attingat, unde Aristoteles dicit in lumine luminum, quod
Mercurius in triplici uase est coquendus, Et quod uas
de uitro sit durissimo, uel, quod melius est, de terra na¬
turam uitri possidente.
De coloribus accidentalibus & essentialibus in
opere apparentibus. Cap. VI.
Exquisita lapidis materia, modum agendi cer¬
tum cognosces, per quem modum, per quod
regi¬