633
THESAVRVS. 123
tionem praemacerantur, inferius inter
aquas compositas, statim ab initio. Quan¬
uis & illae de quibus hîc agimus, com¬
positis adnumerari potuissent. Arida
igitur conterunt primum, deinde in ali¬
quo liquore macerantur, uino, aceto,
aqua pluuiali aut fontana, atque his ipsis
uel crudis, uel destillatis: acetum qui¬
dem & uinum hunc in usum aliâs semel
aliâs saepius destillantur: aut in alio quo¬
piam stillatitio liquore. Poterunt & in
plantae alicuius succo macerari, eoque simi¬
liter crudo, aut (quod praestat) destillato.
Aqua ardens rectificata aromatib. mace¬
randis magis conuenire uidetur, nisi nimiam
caliditatem, qua utentes detracto inde li¬
quore affici possent, uitemus. Aliqui cin¬
namomum contritum aqua fontana affusa
destillant, ut inter olea dicemus. Semi¬
na etiam & alia aromata, à quibus oleum
elicitur, in aliquo ex praedictis liquori¬
bus macerant. Praestat autem haec om¬
nia, arida dico, infusa, in cineribus igne
lento destillari, meo quidem iudicio.