633
124 EVONYMI.
De aquis uirtutum siue aureis, quae fieri
solent saluia alijsque herbis odoratis &
aromatibus in uino infusis, infra dicam
inter aquas compositas: & de ijs quae
in aqua ardente infundunt inter aquas
uitae compositas. Refert etiam quamdiu
infusa in uino macerent. nam recentia,
tenuia, rara, minori tempore indigent,
quàm sicca, crassa & densa: & contrita
quàm integra: radices quàm semina &
aromata: & earursus quàm herbae. Vi¬
de superius ubi de praeparatione destil¬
landorum praecepimus. Vulgaris quidem
consuetudo ea ferè tantum sicca in uino
infusa prius per aliquot dies destillat,
quae odoris maxime gratia requirunt,
ut aromata & herbae odoratae. Sed reli¬
qua etiam omnia quorum odorem sa¬
poremque, qualiscunqe is sit in liquore
stillatitio, seruari uolumus, rectè destil¬
lantur in uino infusa, ut supra etiam do¬
cui, ubi de aqua absinthij mentio fuit,
& de uiribus remediorum retinendis
in aquis destillatis. Et sanè in ijs quae
cum