403
RICHARDI ANGLICI. 279
superius ascendit. Vnde in sua natura est, ut per calorem
sublimetur. Veruntamen continua sublimatione nimi¬
um sublimando depuratur, decoquitur, & inspissatur,
ac per sulphur album & rubeum gradatim congelatur
quod quidem sulphur dissoluitur multotiens, & postea
congelat argentum uiuum, & illius sublimatione ince¬
ratur caloris actione, donec uix in millibus annorum suc¬
cessiue, & operatione naturae in perfectum metallum
congeletur. Et sic quidem ipsa natura in uasis minerali¬
bus mediante calore operatur metalla. In istis ergo ope¬
ribus naturam imitari oportet quicunque uult medicinam
perficere ad imperfectorum perfectionem, licet ista cor¬
pora differant in compositione sua ab argento uiuo,
quae ab eo generantur eodem modo, quo ipsum fuerit
purum uel impurum, & sulphure mundo uel immundo,
sibi extraneo, ut dictum est. Si enim argentum uiuum
coagulatur à sulphure albo, non urente, erit argentum.
Si coagulatur ex sulphure puro, in quo est uis igneita¬
tis, similiter non urentis, erit aurum. Si uero sulphur
fuerit malum & debile, & Mercurius bonae substantiae,
conuertit ipsum in aes. Si uero argentum uiuum fuerit
porosum, terreum, & immundum, & sulphur etiam im¬
mundum, foetidum, & terreum, & fixae substantiae, fit ex ipso
ferrum, quod postea non funditur. Stannum uero ui¬
detur argentum uiuum bonum habere, sulphur uero ma¬
lum, non bene mixtum, & quasi non bene congelatum.
Plumbum uero habet argentum uiuum malum & gros¬
sum