403
280 CORRECTORIVM.
sum, mali saporis et foetidum, ac debilis uirtutis. Vnde as¬
sidue per ignis uiolentiam corrumpitur. Sic differunt cor¬
pora metallica ab argento uiuo, secundum quod ipsis in¬
est sulphur extraneum, uel adurens, uel simplex. Et sic con¬
sideratur, quae uirtus sit in ipsis. Cum enim multa quan¬
titas sulphuris sit infectio, & multa quantitas argenti ui¬
ui in ipsis dinoscitur esse perfectio, cum sit incombusti¬
bile & aerium, quoniam sulphur comburit & comburi¬
tur, & perfectionem omni tempore impedit. Haec de
uerbo ad uerbum sunt philosophorum dicta super Aristo¬
telem in quarto Metheoron. Credendum est aut, quòd
ipsorum philosophorum ueritas in aliquo mendacio
nunquam est reperta. Sic faciens ars sequitur uiam natu¬
rae, ex quibus elici ueritas potest, nec est credendum
fabulis fictis, nec operibus mendosis, ab opere naturae
omnino extraneis, ut dicitur: Qui credit in mendaci¬
um, & non secretis philosophorum, perdit tempus cum
opere, & labores.
De formatione Mineralium, quae originem ex
Mercurio non ducunt. Caput. VIII.
Sunt autem media mineralia secundum quod
dictum est, quae originem ex Mercurio non du¬
cunt, id est, ex Mercurio propinquo, & debilis
substantiae, & horum quaedam sunt sales, quam lique¬
fiunt humido faciliter, ut alumen & chalcantum, sal sim¬
plex, & sal amoniacus, sal petrae lapidis, & omnia ge¬
nera salium. Et quaedam sunt unctuosa, nec liquefiunt solo
humo