403
RICHARDI ANGLICI. 283
& adurens. Viuum causat metalla, quamuis unum differt
ab alio secundum quod plus existit uiscositate terrae in¬
fectum, cum tamen Sulphur simplex uiuum, causans
Aurum & Argentum, non est nisi uapor calidus & sic¬
cus, generatus ex purissima siccitate terrestri, in quo
omnibus modis praedominatur ignis, & illud dicitur elemen¬
tum cum Mercurio metallorum. Sed generatio sulphuris
uulgi differt à generatione Mercurij, ut dictum est, quod
aqueitas sulphuris uulgi est commixta cum terrestreitate
uiscosissima, cum feruente calore, & facta sunt unctuosa.
Sic generatio Mercurij differt in parte secunda à genera¬
tione sulphuris istius, cum sit generatus ex terra subtilissi¬
ma, albissima, sulphurea, cum limpidissima aqua, quam ter¬
ra parit, admixtione fortissima, ita quòd unum ab altero
separari non possit, donec non quiescat in superficie pla¬
na, nec adhaereat tangenti propter siccitatem terrae, quę
alterat aqueitatem ratione fortis admixtionis, & ideo
est elementum cum sulphure simplici, omnium ductibi¬
lium. Vel proprie, simile est aliquibus ductibilibus, & ideo
propter concordiam aliquam ipsorum generationum, commi¬
scetur sulphur Mercurio, & unum alterat aliud in natu¬
ra. Quare unumquodque corpus metallicum, in se sulphuris
expresse habere dinoscitur & Mercurium. Cum liquescit
calore mediante, apparet Mercurij substantia & sulphuris,
maxime in colore, & cute rubea superius natante, Sed pro¬
prium naturę unius est adhaerentia alterius, cum unum sine
alio, metallum generare non possit. Et inquantum sulphur
fit