403
284 CORRECTORIVM
fit magis simplex, intantum magis gaudet & cohęret Mer¬
curio simplici ac mundo, ut fortius unum cum alio coniun¬
gatur, & sic tunc perfectiora ex ipsis generantur metalla.
Quod impossibile sit media mineralia artificialiter
fieri metalla. Cap. X.
Sed quia in praecedente capitulo determinatum est
minora mineralia artificialiter non posse fier¬
i metalla. Ideo propter maiorem ueritatem, restat
hoc fortius probandum. Primo sic: Quia minora minera¬
lia de prima metallorum materia, quam est Mercurius, non
sunt generata. Cum autem generatio eorum cum generatione
Mercurij in primo differat in forma, & materia & compo¬
sitione, Ideo etiam metalla fieri non possunt. Quia unius spe¬
ciei una est materia prima, & sperma ex quo generatur. Sed
prima pars antecedentis patet, quia minora mineralia non
sunt generata ex Mercurio, ut patet per Aristotelem, & Aui¬
cennam. Ideo si deberent fieri metalla, oporteret quod primo
transirent in materiam primam metallorum. Sed quia artificiali¬
ter id fieri non potest. Ideo metalla minime erunt. Sic secun¬
da pars antecedentis sufficienter patet, ut declaratum est in praece¬
denti capitulo. Secundo ad idem. Quia minora mineralia
principium artis artificialiter fieri non possunt, quod est Mer¬
curius, ideo etiam medium & finem non pertingunt, quam sunt me¬
tallum & tinctura. Consequentia tenet. Quia nutrimentum in
homine per generationem non potest fieri homo, nisi prius con¬
uertatur in sperma, & sic addito suo simili nouus generatur
homo. Sed quia minora mineralia à metallis extraneae
sunt