403
290 CORRECTORIVM
Sic quod & ascendat, & rursus ad infima tendat,
Dissipa rem captam, per rem prius hanc satis aptam.
Leniter extractam, sic massam contere factam
Haec non festinet, sed temporis ordine fiat.
Item alij uersus, quòd corpus grossum fiat spiritus sub¬
tilis, id est, fixum uolatile. Et è conuerso, uolatile fit fi¬
xum.
Aspera res lenis quoque fit uasis in amoenis
Quae dum calcatur, tamen à doctis adamatur.
Alij uersus, quod uice uersa fit fixum,
Sed dum fixatur haec res, & in igne domatur,
Hanc tegit umbra sua, rerum substantia quinta.
Id est fermentum secundum, qualiter incepisti, taliter
finias cum fermento. Alij uersus de Inceratione, cum
funditur, tunc omnia cum eo funduntur.
Omnia coniungit, si funditur, omnia fundit.
Et sequuntur plures uersus secundum Albertum, ad quos
remitto studiosos. Et sic exposui tibi quid sit Rebis, &
elixir, & medicina, & unde dicantur, & quae sit aqua phi¬
losophorum, ex qua uiua fiunt elementa postea, & econ¬
uerso unum fiant. Versus.
Quatuor ex uno fiunt, & quatuor unum.
Haec sunt secreta, sic gaudebis sine meta.
Et sic secundum philosophos, habemus naturam sulphu¬
ris & Mercurij super terram, ex quibus aurum & argen¬
tum factum est sub terra. Ex his dictis uidetur quomo¬
do ars imitatur naturam, & per nullum alium modum,
Quomodo