633
THESAVRVS. 125
cùm recentia sunt, & humore multo
bundant, ideoque minus odora sunt, ut
gentiana, astrantia, iris, baccae iuniperi.
& alia, liquores ex siccis in uino aut ali¬
bi infusis magis probarim. si quae uerò
adeò rara uel tenuia sunt, aut nullius
doris, aut refrigerare & humectare de¬
bent, ea recentia potius destillanda fue¬
rint. Est quando anni tempus aut recen¬
tium inopia, ad sicca confugere cogit.
Gentianae aqua. Gentianae magnae
siue albae, (cuius radices pinguissimae
sunt, & uino infusae, nec ipsae corrum¬
punt, nec uinum corrumpi sinunt, ut ip¬
se per biennium expertus sum) libras qua¬
tuor radicum recentium, aut potius sic¬
carum, concisarum minutatim, in duo uasa
uitrea magna iuxta fornacem in zeta
ponito aut suspendito, uase diligenter
occluso: & uinum generosum superfun¬
dito ut per duos digitos excedat. per¬
ges autem recens affundere donec ra¬
dices imbibere desinant: & sic eminen¬
te per duos digitos uino, ut dixi, uas per