403
RICHARDI ANGLICI. 293
elici possit? Dico quod non. Quia prius dictum est, quod
in ipsis non est aliqua materia maioris temperantiae, &
minoris fecis, quàm in istis duobus corporibus quibus
insunt radij tingentes, quibus uti possis ad tingendum,
sed cum alijs non tinges, cum prius dictum sit, quòd in se con¬
tineant sulphur foetidum & adustibile, & non uirtualis na¬
turae, sicut in istis, cum omnis ars non ualeat nisi praehabita na¬
tura quàm sequatur. Posses tamen purgare metalla im¬
perfecta cum minoribus mineralibus, & cùm purgata
essent, non haberent auream uel argenteam naturam in
se, quia decoctio, uel digestio, aurea non fuit in eis, sicut
in istis duobus corporibus, nec sulphur ita maturum, &
ideo ipsis immaturis succurrendum est cum maturo, ut
maturentur. Igitur non tingunt, sed tinguntur, quia
tinctura auri uel argenti, in ipsis habet proportionabi¬
lem naturam, quia cum eis originem ex Mercurio duxe¬
runt. Ex ijs manifeste patet, quod minora mineralia tingere
non possunt. Quia si corpora imperfecta metallica, quae
conueniunt cùm Auro & Argento ex parte Mercurij
tingere non possunt, nec naturam auream siue argente¬
am infundere, quomodo tandem illa facere possent, quae
non conueniunt in aliqua natura cum eis? & ideo non
est tingendum, nisi cum illis quibus inest uirtus tingen¬
di. Tinge ergo cum Auro & Argento, quia aurum au¬
reum, & argentum argenteum tribuit colorem & naturam.
Quare omnia alia despicias cum in ipsis nullus fructus sit,
sed solum rerum perditio, necnon temporis & laboris.
Quòd