403
294 CORRECTORIVM
Quod aurum curet infirmitates, & alia corpora
metallica. Cap. XIIII.
Cum autem inter uulgares & dictos philoso¬
phos aurum famam teneat, quod in prima
sua dispositione manens, lepram curet, &
plures alias uirtutes habeat, hoc non est nisi
propter completam eius digestionem, quia excellentia ignis
in eo agens omnes malos humores consumit in corporibus
aegris existentes, tam in calidis quam in frigidis causis. Sed
hoc Argentum facere non potest, quia tantam superfluitatem
ignis non habet, & tantum non est digestum & coctum natura¬
li maturitate. Tamen isto non obstante igneitatem in se oc¬
culte & uirtualiter habet, sed non ita plene, quia adhuc
ignis non uincit alias qualitates elementares sicut in auro.
Et ideo Argentum in sua prima dispositione manens, non cur¬
rat lepram ita potenter, nisi plus per artem digeratur, quo¬
usque habeat summos gradus Auri, & omnem maturitatem.
Quare alia ęgra corpora metallica, minus curant infirmi¬
tates, secundum quod magis differunt in perfectione & maturita¬
te ab eis. Alid minus, aliud magis differt, & secundum hoc
minus curant, quod est ex defectu sulphuris infecti, foetidi &
urentis, ex quo in genere coagulationis facta sunt ab initio¬
& ideo non curant, cum ignis in ipsis ita infectus sit, elementa¬
ribus fecibus, & urens, cum admixtione aliarum elementarium
qualitatum. Nunc ad propositionem primam uirtutis auri curan¬
tis. Cum autem tanti uigoris sit promulgatum, & hoc in prima
sua