403
RICHARDI ANGLICI. 295
sua dispositione manens. Quid est mirum, si in medi¬
cinam (sicut expertum est) per artis ministerium sequen¬
tis naturam, redigatur, & eius uirtus subtilietur per di¬
gestionem decoctionis, & qualitatum purgandarum,
quòd plures ac infinitas, seu omnes aegritudines tunc
habeat curare. Quod patet per Arnoldum de Noua uil¬
la expertissimum medicum huius summi operis, qui Do¬
minum Apostolicum, Dominum Innocentium à peste incu¬
rabili cum hac medicina
tinctum, & opere naturae per artis ministerium, non est
aurum, aut argentum uulgi, quoniam additur eis addi¬
tio magna, in prosperitatibus multarum utilitatum, ad
omnem aegritudinem cuiuslibet generis expellendam.
Et nominanter has assignauit uirtutes. De sene facit iu¬
uenem, & senem reuirescere facit naturam, conseruat sa¬
nitatem, roborat infirmitatem, omnem corporis expel¬
lit aegritudinem, uenenum declinat à corde, arterias hu¬
mectat, liuidam immundiciem à pulmone dissoluit, uul¬
neratum consolidat, sanguinem mundificat, lapidem fran¬
git, contenta in spiritualibus purgat, si caput reumaticum
est, purgat à fluxu, stomachum in calore naturali con¬
fortat. Et si aegritudo fuerit unius mensis, sanat eam in
uno die, uel hora. Si uero aegritudo fuerit unius anni.
sanat eam in octo diebus. Si uero morbus fuerit anti¬
quus longo tempore, cum alijs medicinis incurabilis,
sanat eam in dimidio mense. O foelix scientia cum sci¬
ente. Quare non immerito haec medicina super omnes
ali¬