403
RICHARDI ANGLICI. 301
dicit philosophus, & simile fit illis. Si uero ista corpora
quae suam naturam participant, scilicet imperfecta, non
possunt ipsum perficere, minime ista quae suae naturae
non sunt, nec in ui minerali cum eo participant, sicut tu
quaeris in multis stercoribus. Et ideo est particulariter
possibile ex eo fieri argentum & aurum, & in alijs cor¬
poribus non, ut audiuisti. Nota. Duplex est solu¬
tio corporum in Mercurium. Per Mercurium scilicet in
Mercurium, & in aquam Mercurialem. Prima solutio requi¬
ritur ad particularia. Secunda ad uniuersalia. Prima solu¬
tio corporum in Mercurium, non est aliud, nisi congelati reso¬
lutio, id est, quod per solam solutionem seratum aperitur, pro¬
pter ingressum unius naturae in aliam, & ista resolutio est
in particularibus. Secunda solutio est in aquam Mercuria¬
lem, & haec est in uniuersalibus, & ista non fit per solam so¬
lutionem sulphuris immaturi in Mercurium, sed per putre¬
factionem corporis & spiritus in calido & humido. Cum
putrefactio omnium rerum naturam, adinuicem ligatarum, sit so¬
lutio & separatio, & sic separentur partes adinuicem ligatae,
ut unaquaeque pars separetur ab alia. Et hoc fit per solutionem
elementorum, quam in generatione Mercurij sunt connexa .s.
aquae & terrae. Et eaedem partes cum purgatae fuerint in na¬
tura per conuersionem coniunguntur, & plus se diligunt, propter
ipsorum mundificationem quam antea. Quamuis ista separatio [sic]
fieri non possit in corporibus, nisi per spiritum. Et sic ars
transcendit naturam in una uia, quod artificialia subito
fiunt, cum tamen naturalia antea prolixe facta fuerint.
Non