403
302 CORRECTORIVM
Non credas, quòd sint elementa uulgaria, sicut aqua nu¬
bis, & consimilia, sed humidum aqua, frigidum terra¬
calidum aer, siccum ignis. Et sic sunt in naturis rerum
lementatarum, cum nequaquam ars possit partes ita natu¬
raliter separare, quòd simpliciter in elementa, secundum
quod fuerint, transmutentur, cum primo natura mutauit
unam qualitatem in aliam. Taliter ars bene separari potest
ut humidum à sicco, frigidum à calido separetur. Sed ta¬
men una qualitas adhuc de naturali commixtione possidet
naturam alterius in aliqua parte, per hoc possunt per artem ui¬
ceuersa coniungi, sicut diuisa sunt. Si enim una qualitas non
participaret naturam alterius, scilicet aqua naturam terrę in¬
frigiditate, & aer aquae in humiditate, & sic de cęteris. Tunc
sequeretur, quod naturale opus esset totaliter destructum, cum
simplicia essent elementa, sicut antea fuerunt ante Mer¬
curij generationem. Et ars destruxisset naturam, à capi¬
te incipiens, scilicet ab Auro & Argento, usque ad primum,
id est Argentum uiuum, & ultra ista principia ad simpli¬
cia elementa, secundum quod antea fuerunt ante Mer¬
curij generationem, quod tamen ita remote in arte est im¬
possibile. Etsi esset possibile, tunc sequeretur quod de nouo
extra primam materiam, Mercurij scilicet metallorum, ars com¬
poneret elementa, & uiceuersa generaret Mercurium sicut
destruxisset, quod est impossibile artificialitur fieri. Sed be¬
ne ars destruit à capite, usque ad pedes, id est Mercurium,
à pedibus aedificans usque ad caput, in subtiliori forma na¬
turalis substantię, quam antea fuit. Sic diuiduntur species rerum
cum