403
RICHARDI ANGLICI. 303
cum in aliam formam transmutantur, quàm antea fue¬
runt, quod dicit Aristoteles. Sciant artifices Alchemię
species rerum transmutari non posse, quod uerum est, ut ipse
confirmat, nisi in primam materiam conuertantur, id est
in argentum uiuum, & ultra hoc non consulo, cùm fieri
sit impossibile.
De secundo Particulari, quod est in Luna. Cap. XVI.
Cum superius dictum sit, quod Luna contineat
in se sulphur album, sicut aurum, cum ignis
species sub albedine in eo obtecta sit, ideo
omne argentum est possibile fieri aurum, ut
dicit philosophus. Non est aurum, quod non prius fu¬
erit argentum. Sic argentum continet in se aliquas qua¬
litates indigestas, quae possunt ab eo purgari, ita quod per ar¬
tem particulariter transeat in Mercurium fixum, id est, in ui¬
cinissimam naturam auri, quia tunc omne illud conti¬
net in se, quod & aurum, per appositionem sulphuris
rubei philosophorum, per hoc plus digeritur, & citri¬
natio in eo causatur in adiunctione corporis perfecti,
cùm fuerint simpliciter unius naturae. Hoc autem in
alijs corporibus fieri est impossibile, cum tantam uicinita¬
tem naturae perfectè non habeant, sicut ipsum. Quia est
impedimentum in generatione ipsorum per sulphur ad¬
ustibile & foetidum, nec ipsa sunt medium, de quo loqui¬
tur philosophus: Non fit transitus ab extremo in extre¬
mum, nisi per medium, id est ex Mercurio non genera¬
tur