403
MINOR. 323
curio, & lupiter cum eodem, ana, & sint de ipso tres par¬
tes, cum una parte Lunae, & per reiterationem sublima¬
tionis, pro Mercurij separatione, & per reiterationem de¬
scensionis operis peruenies ad Lunam meliorem de mundo.
Prędicta uero sufficiunt in albarum rosarum augmentatione.
De particularibus ad rubeum in genere. §. XVI.
Adaugmentandas rosas rubeas procedamus. Prima
regula generalis est: ponem in omni opere rubeo So¬
lem quemadmodum Lunam in azymo. Sed notandum,
quòd calces quorundam corporum solo ignis adiutorio
rubificantur, quorundam non. Quorum rubificantur, sunt
haec: calx Martis, Veneris, & Saturni. Calx uero Lunę,
louis, & Mercurij fixi, non rubificatur solo adiutorio ig¬
nis, in hoc capitulo primo. Sed in capitulo nostro secu¬
do, & ultimo, in magno uidelicet magisterio, calx illorum
rubificatur ad libitum, & tingunt sine mensura. Ecce the¬
saurus philosophorum. Rubificantur tamen in hoc ca¬
pi tulo primo, cum rebus tingentibus, sicut sunt sulphur,
atramentum, aqua ferri, & oleum rubicundum philoso¬
phicum à mineralibus seu uegetabilibus, uel animalibus
extractum. Et talis modus est operandi, sicut in albo Lu¬
nae, sed in hoc opere Sol est calcinandus & dissoluendus.
Soluentur et omnia corpora non fixa calcinata. Et per ean¬
dem calcinationem rubificata in aquis corrosiuis uel dis¬
soluentibus, dico rubicundioribus, aquas coniunge & con¬
gela, & descende in massam rubeam, ut de albo fecisti, et
reitera hoc opus, ut de azymo fecisti, qundecim uices,
&