403
324 ROSARIVS
& habebis operationem perfectam. In hoc enim opere ser¬
uare poteris omnem modum operandi, quem in albo narra¬
ui, & istud est in his quae rubificari possunt cum adiuto¬
rio ignis. Et quòd omnes calces corporum rubificari pos¬
sunt, cum adiuuamine multarum rerum tingentium, restat
hic nobis declarare. Sed quia de talibus, quam plurima bo¬
na & uera reperiuntur in libris philosophicis istius artis,
& aquae rubedine tingentes, pulueres, & olea, cum quibus
calces tam saepe imbibuntur, desiccantur, soluuntur, & con¬
gelantur, & descenduntur, usque ad rubedinem. Ergo ui¬
detur nobis superfluum de illis tractare. Solis tamen tin¬
cturam specialem, ad satisfaciendum, à me accipiatis.
Particulare ad rubeum in specie. §. XVII.
In aquam salsam calidam, postea in dulcem calidam
finaliter in acetum multoties, puta uiginti uicibus li¬
maturam Martis lauate, quousque fit clara, bene munda,
& ponite eam in uase uitreo, uel uitreato, cùm optimo
aceto albo, per plures dies, quousque per hoc multum ru¬
bescat, quod erit cito. Tunc totum ponitur in distillato¬
rium uitreum, & distilletur saepius, quousque illa limatura
totaliter euanescat. Nam sublimabitur proculdubio cum
aceto iam dicto, & transibit tota illa limatura in aquam ru¬
beam, stetque pręterea in quiete per aliquot dies, haec aqua Lu¬
nam praeparatam & fusam tingit mirabiliter in colorem ru¬
beum. & in qualibet reiteratione operis, calces cum hac aqua
imbibe, & exsicca, solue, congela, & descende, donec tinctu¬
ra si sufficiens [sic], & ista aqua est mineralis & corporea.
Fit