403
MINOR. 333
Modus uero agendi talis, est admodum naturae.
Argentum uiuum nostrum ui sulphuris azymi
uel rubei non urentis congelatum seu inspissatum, in pri¬
mis est mundandum ab omni sorde & superfluitatem, quae
per ingenium deleri potest, & illud ingenium est sublima¬
tio, quae sic sit. Ponatur lapis in uase aperto super medio¬
crem ignem, agitando ipsum Mercurium, ut tota humi¬
ditas superflua euolet, quae est in eo accidentalis, ex qua
opus corrumperetur, & hoc non obmittas, & tunc re¬
manebit (Postquam totum aquosum & indigestum,
quod nimis erat uolatile, erit depositum, cum igne non su¬
perante suam radicalem fixionem) substantia temperata inter fixum
& non fixum, apta pro opere isto complendo. Sitque semen seu
fermentum mundissime purgatum, cuius una pars, suffi¬
cit ad duodecim lapidis purgati, fiat amborum ingeni¬
osa amalgamatio, deinde totum amalgamatum pona¬
tur in uase fortissimo, uitreo, cum collo stricto, aut in¬
terreo, uitri densitatem seu compactionem sustinens.
quod melius est, sitque os firmiter sigillatum. Fiatque
furnus magnus philosophicus, & spissus, in cuius me¬
dio ponatur uas fortissimum, amplum, terreum, po¬
tens in igne durare, in illo sunt locanda cuncta uasa,
materiam continentia, & tunc coomperiatur furnus, sitque
superius cum spisso cooperculo clausus, sintque in illius
summitate foramina tria, uel quatuor ad furnum de¬
legandum, subijciatur ignis lentus perseueranter. Ignis
lentus dicitur, qui lapidis fixationem nequit superare.
&