403
MINOR. 335
De tincturae perfectae proprietatibus. §. V.
Multa quidem in hoc Rosario meo narrata sunt, ad
operis cognitionem habendam, & ignorantes ad
magisterium ueritatis introducendos. Et quia nihil in
eo ponitur superfluum, nec ipsum uolo mittere dimi¬
nutum* Respice rubeum completum,
& rubeum à sua rubedine diminutum, & omnem rube¬
dinem fixi & non fixi, mortui & uiui, mineralium, uege¬
tabilium & animalium, respice uiuum uiuificantem, &
mortuum mortificantem, album albificantem, & rubeum
rubificantem, atque imperfectum perficientem. In quan¬
tum autem albedo perfecti augmentatur, in tantum tin¬
git in albedinem, & sic de rubeo. Sed nota, & conside¬
ra qualia sint corpora, & quid eis in sua liquefactione
adhiberi possit, & secum perseueret, & permaneat in ex
amine, neque enim omne azymum, nec rubeum tingit cor¬
pora in Lunam & Solem. Tinctura corporis talis esse
debet, quòd ipsa cum corpore liquefacto commisceatur,
& ipsum liquefactum ingrediatur, quemadmodum ipsum
met corpus faceret cum eodem. Tinctura ergo debet es¬
se substantia corporea, ex corporibus extracta, uel per
beneficium mediorum mineralium uegetabilium, seu
animalium augmentata, in re semper corporea. Verissi¬
ma ergo tinctura albedinis est sulphur, ex Luna uera al¬
bissimum & perfectissima tinctura rubedinis, est sulphur:
ex Sole uero rubicundissimum. Est ergo unum possibile, si¬
cut & aliud. Hoc scit artifex prudens & discretus
Epilo¬