403
338
LIBER SECRET¬
TORVM ALCHEMIAE, COM¬
POSITVS PER CALID, FILIVM IAZICHI,
translatus ex Hebraeo in Arabicum, & ex Ara¬
bico in Latinum, incerto interprete.
Praefatio de difficultate artis.
GRATIAE sint Deo omnium creatori,
qui nos conduxit & recoluit, & docuit,
& intellectum & scientiam nobis dedit.
Nisi Dominus nos custodiret & con¬
duceret, essemus sine custodia, & sine
doctore tanquam erronei, imò huius
mundi nihil sciremus, nisi ipse nos doceret, qui princi¬
pium est, & scientia omnium, sua potentia & bonitate su¬
per populum. Qui dirigit & erudit quem uult, & redu¬
cit sua misericordia ad uiam iusticiae. Misit enim nun¬
cios suos ad tenebras, & uias explanauit, & sua miseri¬
cordia repleuit suos diligentes. Scias frater, quod hoc
nostrum magisterium de lapide secreto, & officium hono¬
ratum, est secretum secretorum Dei, quod celauit suo po¬
pulo, nec uoluit ullis reuelare, nisi illis, qui fideliter tan¬
quàm filij meruerunt, & qui eius bonitatem & magnitu¬
dinem cognouerunt. Qui enim secretum Dei postu¬
lat, necesse est ei hoc secretum magisterij plus quàm ali¬
ud