403
MINOR. 337
ciens pro opere per se solum complendo. Sunt enim ad¬
minicula, & quasi adiutores, cum quibus, & cum quorum
iuuamine, corpora mundantur & rectificantur, tingun¬
tur & complentur, & sunt quasi coadiutores & mediato¬
res corporum coniungendorum, quorum preciosiora &
meliora apud nos semper sunt inuenta, oua & capilli, &
sanguis iuuenis masculi, ex quibus quatuor extrahun¬
tur elementa, quae postquàm rectificata sunt, supplent
defectum elixiris ex metallis pręparati, nec metalla per
se, nec lapides perficiuntur. Sed ex his quatuor elemen¬
ta extracta pro oleo ponuntur in lapide, aut pro anima
tincta. Calx uero corporum metallorum praeparata, pro
corpore azymo uel rubeo. Spiritus uero albus uel rube¬
us ex corporibus extrahitur, uel figitur & praeparatur
ab ipsis met spiritibus. Si caeteris autem lapidibus ab¬
luitur lapis & mundatur, figitur & tingitur, & rectifica¬
tur, in operis festinatione. In commixtione uero pro¬
portionata prae dictorum praeparatorum resultat noua for¬
ma, & sic fit elixir, inquantum materia plus quàm Sol
naturalis est digesta & tincta.
Finis Rosarij minoris, in¬
certo authore.