403
CALIDIS FILII IAZICHI. 347
dictis, & celauerunt per signa, & fecerunt inde plures li¬
bros, & instrumenta, quę sunt necessaria, in his quatuor
prędictis. Et sunt duo. Vnum est cucurbita cum suo alem¬
bico: & alterum est aludel, quod est bene factu. Et simi¬
liter quę sunt eis necessaria, sunt quatuor. Et sunt corpo¬
ra & animae, & spiritus, & aquae. Et ex his quatuor, est
magisterium, & factum minerale. Et sunt explanata in li¬
bris sapientum, & abstuli ab hoc meo libro, & nomina¬
ui in eo, quod non nominauerunt philosophi. Et qui
liquantulum intellectus habuerit, sciet quae sunt illa. Et
non feci huc librum ignaro, & nescienti, sed composui ipsum
prudentibus, & sensum & sapientiam habentibus & scinentibus.
De naturis rerum ad hoc magisterium pertinentium. Cap. III.
Et scias quòd philosophi nominauerunt ea
pluribus nominibus. Vnde quidam eorum
nominauerunt ea mineras, & quidam ani¬
male, quidam autem herbale, & quidam per
nomen naturarum, hoc est naturale. Alij quidam uoca¬
uerunt ea quibusdam nominibus ad libitum, secundum
quod eis uidebatur. Etiam scias, quod earum medicinae
sunt naturis propinquae, pro ut dixerunt philosophi in
libris suis, quod natura propinquat naturae, & natura
assimilatur naturae, & natura coniungitur naturae, & na¬
tura submergitur in natura, & natura dealbat naturam,
& natura rubificat naturam: & generatio cum generati¬
one retinetur, & generatio cum generatione uincit.
De