403
446 LIBER SECRETORVM ALCHEMIAE
est medium totius, & reduc ad operationem, quousque
rubefiat, & erit tunc de colore alsufir, quod est nimis ru¬
beum, & assimulauerunt eum sapientes auro. Et effectus
huius ducit te ad dictum Aristotelis, qui dixit suo disci¬
pulo Arda. Lutum quando albificatur, nominamus
ipsum Yharit, id est, argentum, & quando rubificatur,
nominamus ipsum Temeynchum, quod est aurum. Et
albedo est, quae tingit cuprum, & facit eum Yharit. Et illa
rubedo est, quae tingit Yharit, id est argentum, & facit eum
Temeynchum, id est, aurum. Vnde qui poterit soluere
illa corpora, & subtiliare, & albificare, & rubificare, & ut
tibi dixi, componere imbibendo, & ad idem conuerte¬
re, consequetur magisterium, & faciet factum, quod
dixi, sine dubio.
De rebus, & instrumentis huic operi necessa¬
rijs, & oportunis. Cap. II.
Et oportet te scire uasa in hoc magisterio, sci¬
licet Aludela, & sapientes uocant coemete¬
ria, seu cribratoria, quia in eis diuiduntur
partes, & mundantur, & in eis perficitur &
completur, & depuratur res magisterij. Et quodlibet
horum habeat Clibanum sibi conuenientem, & utrumque
eorum habeat similitudinem & figuram operi compe¬
tentem. Et iam omnia nominauit, & modum & formam
eorum docuit Mezleme, & plures philosophorum in libris
suis. Et scias quòd sapientes in hoc conuenerunt in suis
dictis.