403
352 LIBER SECRETORVM ALCHEMIAE
Et cognoscat similiter quantitates ignium, & com¬
modum rei huius, & incommodum eiusdem. Pro¬
uenit à commodo & incommodo ignis. Vnde
dixit Plato in suis sermonibus, in libro suo.
Ignis addit perfecto commodum seu profectum, & corru¬
pto incommodum seu corruptionem. Vnde cum fuerit eius
quantitas bona & idonea, proficiet, & cum multiplicauerit
in rebus, ultra modum corrumpet ambo, scilicet perfectum
atque corruptum. Et hac de causa oportuit sapientes mittere
medicinas suas super Elixir, ad prohibendum & remouen¬
dum ab eis combustionem ignium, & eorum caliditatem. Et dixit
Hermes patri suo. Pater timeo ab inimico in mea mansi¬
one. Et dixit: Fili, accipe canem masculum Corascenen, & ca¬
niculam Armeniae, & iunge in simul, & parient canem colo¬
ris coeli, & imbibe ipsum uno siti ex aqua maris, quia
pse custodiet tuum amicum, & custodiet te ab inimico tuo
& adiuuabit te ubicumque sis, semper tecum existendo, in hoc
mundo & in alio. Et uoluit dicere Hermes, pro canè &
canicula, res quae conseruant corpora à combustione ignis
& eius caliditate. Et sunt illae res aquae ex calcibus & sa¬
libus, quarum facturae inueniuntur in libris sapientum
de hoc magisterio. Et aliqui ex sapientibus nominaue¬
runt eas aquas marinas, & lac uolatilium, & his similia.
De separatione elementorum lapidis. Cap. IX.
Inde oportet ô frater, quem Deus honoret, ut
accipias lapidem honoratum, uel preciosum
quem