403
CALIDIS FILII IAZICHI. 353
quem nominauerunt sapientes, & magnificauerunt, & abscon¬
derunt & celauerunt. Et ponas ipsum in cucurbita cum suo
alembico, & separa eius naturas, hoc est, quatuor elementa,
terram, aquam, aërem, & ignem. Et sunt ea, corpus & anima, spiri¬
tus & tinctura. Et cum separaueris aquam à terra, & aërem ab
igne, serua utrumque duorum per se, & accipe quod descendit
ad fundum uasis, & illud est fex, & ablue ipsam cum igne
calido, qousque auferatur eius nigredo, & recedat eius spis¬
situdo, & albifica ipsam albificatione bona, & fac ab ea
euolare additiones humiditatum, & tunc conuertetur, & deue¬
niet calx alba, in qua non erit obscuritas tenebrosa, nec
immundicia, nec contrarium. Postea redi ad naturas pri¬
mas, quę ascenderunt ab ea, & mundifica eas similiter ab im¬
mundicia & nigredine atque contrarietate, & reitera su¬
per eas multotiens, quousque subtilientur, & purificen¬
tur & attenuentur. Et cum hoc feceris, iam misertus est
tibi Deus. Et scias frater, quòd hoc officium est unus
lapis, super quem non intrat Garib, id est, aliquid aliud.
Cum eo omperantur sapientes, & de eo exit, cum quo me¬
dicatur, quousque compleatur. Non commiscetur cum
eo aliquid, nec in eius parte, nec in toto. Et hic lapis in¬
uenitur in omni tempore, & in omni loco, & apud omnem ho¬
minem, cuius inuentio non aggrauat inquirentem, ubicunque sit.
Et est lapis uilis, niger & foetens, non emptus praecio, & sine
aliquo, non existit leuis in pondere, & uocant eum Ori¬
go mundi, quia oritur sicut germinantia. Et haec est eius
reuelatio, atque apparitio inquirenti.
De na¬