403
362 LIBER SECRETORVM ALCHEMIAE.
exempli tui superius dicti. Et pone eam in uase chalco¬
folario, & subhumabis eam in stercore equino per qua¬
draginta dies, quia soluetur, postea dabis ei ad biben¬
dum aquam corporis soluti, primo quantum est medie¬
tas sui ponderis, postea usquequo congeletur, subhuma¬
bis in stercore calidissimo, ut prius dictum est. Deinde
per ordinem facies in hoc capitulo auri, sicut fecisti su¬
perius in capitulo argenti. Et erit aurum, & operabitur
aurum, si Deus uoluerit. Custodi fili hunc librum se¬
cretissimum, & non ponas ipsum in manus ignorantium
secretum secretorum Dei, quia perficies quod uolueris,
Amen.
FINIS.
Tabula