403
363
TABULA SMA¬
RAGDINA HERMETIS TRIS¬
megisti [GR] Περὶ χημείας [/GR]. Incerto interprete.
Verba Secretorum Hermetis, quam scripta erant,
in tabula Smaragdi, inter manus eius in
uenta, in obscuro antro, in quo humatum
corpus eius repertum est. Verum sine men¬
dacio, certum, & uerissimum. Quod est infe¬
rius, est sicut quod est superius. Et quod est
superius, est sicut quod est inferius, ad perpetranda miracula rei
unius. Et sicut omnes res fuerunt ab uno, meditatione unius.
Sic omnes res natae fuerunt ab hac una re, adaptatione. Pater
eius est Sol, mater eius Luna. Portauit illud uentus in
uentre suo. Nutrix eius terra est. Pater omnis telesmi to¬
tius mundi est hic. Vis eius integra est, si uersa fuerit in
terram. Separabis terram ab igne, subtile à spisso, suauitur cum
magno ingenio. Ascendit à terra in coelum, iterumque de¬
scendit in terram, & recipit uim superiorum & inferiorum. Sic
habebis gloriam totius mundi. Ideo fugiet à te omnis ob¬
scuritas. Hic est totius fortitudinis fortitudo fortis, quia
uincet omnem rem subtilem, omnemque solidam pene¬
trabit. Sic mundus creatus est. Hinc erunt adaptationes
mirabiles, quarum modus hic est. Itaque uocatus sum Her¬
mes Trismegistus, habens tres partes philosophiae toti¬
us mundi. Completum est, quod dixi de operatione Solis.
Hortula¬