403
COMMENT. 365
onem declarauit uerissime. Nihil enim prodest occultatio
philosophorum in sermonibus, ubi doctrina Spiritus
sancti operatur.
Quòd ars Alchemiae sit uera & certa. Cap. I.
Dicit aut philosophus: VERVM, scilicet est,
quod nobis data est ars Alchemię. SINE MEN¬
DACIO. Hoc dicit ad detestationem illorum, quorum
dicunt artem esse mendacem, id est falsam. CER¬
TVM, id est expertum. Nam quicquid est expertum, certissi¬
mum est, ET VERISSIMVM. Quia uerissimus Sol per
artem procreatur. Et dicit uerissimum in superlatiuo gradu,
quia Sol generatus per hanc artem excedit omnem Solem na¬
turalem, in omnibus proprietatibus medicinalibus & alijs.
Quòd lapis debeat diuidi in duas partes. Cap. II.
Consequenter tangit operationem lapidis di¬
cens: QUOD EST INFERIVS, EST SICVT
QUOD EST SVPERIVS. Et hoc ideo dicit:
Quòd iste lapis diuiditur in duas partes prin¬
cipales per magisterium. In partem superiorem, quam superius ascen¬
dit, & in partem inferiorem, quę inferius remanet fixa & cla¬
ra. Et tamen istae duae partes concordant in uirtute. Et
ideo dicit: QVOD EST SVPERIVS, EST SICVT
QUOD EST INFERIVS. Illa autem diuisio necessa¬
ria est. AD PERPETRANDA MIRACVLA REI
NIVS, scilicet lapidis. Quia pars inferior est terra, quae
Nutrix dicitur & fermentum. Et pars superior, est anima, quę
totum