403
364
HORTVLANI PHILOSOPHI,
ab hortis Maritimis, Commentariolus in Tabulam
Smaragdinam Hermetis Trismegisti [GR] Περὶ χημείας [/GR].
Precatio Hortulani.
Laus, honor, uirtus, & gloria, sit tibi Domi¬
ne Deus omnipotens, cum dilecto filio tuo
Domino nostro Iesu Christo, & Spiritu sancto
paracleto. Trinitas sancta, qui es solus Deus
et unus homo perfectus, tibi gratias ago. Quia cum aduer¬
sarij huius mundi transitoria pernouissem, ne suis delectati¬
onibus prouocarer, me ab eodem tua summa misericordia
sustulisti. Sed quia uideo infinitos in hac arte deceptos, o
directam non ingrediuntur semitam, placeat tibi Domine Deus
meus, ut de scientia quam mihi tradidisti, charos meos ab
hoc errore diuertam, ut cum perceperint ueritatem, lau¬
dent nomen tuum sanctum & gloriosum, quod est be¬
nedictum in aeternum, Amen.
PRAEFATIO.
Ego dictus Hortulanus. ab hortis mariti¬
mis nuncupatus, pelle lacobina inuolutus, in¬
dignus uocari discipulus philosophię. Mo¬
tus dilectione chari mei. Declarationem certis¬
simam Sermonis patris philosophorum Hermetis intendo
dicere. Qui sermo, quanquam sit occultus, tamen exercitium
ueri operis in fatigatione meorum digitorum totam expositi¬
onem