633
THESAVRVS. 137
tae est, siue ea calfaciat, siue refrigeret,
humectet, siccet, purget, uel cuiusuis al¬
terius conditionis aut odoris fuerit: ne¬
que idem tantum efficiet, sed eodem in
gradu quoque, hoc est non magis aut mi¬
nus, &c. Post haec enumerat remedia
singulatim quae in primo gradu calida
sunt, deinde in secundo, tertio, quarto:
& similiter frigidorum, humidorum, sic¬
corumque catalogos instituit. Deinde de
gradibus remediorum & eorum mixti¬
onis artificio in genere docet. Postre¬
addit etiam catalogos iuxta secun¬
das qualitates, ut uocant: Quae omnia
nos omittimus, quoniam doctis & me¬
dicis scribimus: neque conuenit partes
scientiarum inter se confundi. Deinde
lib. secundo per fingulos morbos, (eos
duntaxat qui grauiores & ferè incura¬
hiles uulgò habentur,) docet quaenam
remedia quintae essentiae uini admisce¬
ri debeant. Scripsit & Rogerius Ba¬
cho libellum de facultatibus aquae ui¬
tae per 12. signa, secundum morbos à ca¬
I5