138
EVONYMI
pite
ad
pedes,
aquis
&
medicamentis
pro
singularum
partium
&
affectionum
natura
aliâs
alijs
adiectis.
Hunc
aliqui
non
rectè
Arnoldo
de
Villa
noua
at¬
tribuunt.
¶Io.
Bracescus
uir
in
chymicae
artis
mysterijs
nostro
seculo
exercitatissi¬
mus,
ut
scripta
eius
testant,
in
Dialogo
cuius
interlocutores
sunt
Raimundus
Lullius
&
Demogorgon
(quem
autor
Ita¬
licè
edidit,
unà
cum
altero
super
expo¬
sitione
librorum
Gebri.
Ioan.
Petreius
Norimbergae
utrunque
Latinè
excu¬
dit
fine
authoris
nomine,)
quintam
es¬
sentiam
illam
quae
ad
humanam
uitam
conseruandam
&
extendendam
faciat,
non
ex
plantis,
animalibus
aut
gemmis,
sed
ex
solis
metallis
requirendam
asserens,
ita
scribit.
RAYMVNDVS.
Cum
neces¬
se
sit
ut
haec
medicina
omnino
incorru¬
ptibilis
sit,
&
omnia
elementata
in
hoc
superare
debeat,
necesse
est
ut
extrahat
è
materia
quae
ab
omni
corruptione
quam
alienissima
sit.
DEMOGORON.
Tamen
dixisti