103
SERENISSIMO VE¬
NETIARVM PRINCIPI, AM¬
plissimoque magistratui Veneto, Dominis
clementissimis, Adam ab Boden¬
stein philosophiae & medici¬
nae Doctor. S. D.
Nihil uidetur in rerum natura
deò penetrabilibus inclusum, inuo¬
lutum, & absconditum esse, quod
non paulatim (Deo fauente)
ruatur magnis exantlatis labo¬
ribus, euoluatur hominum industria, & reue¬
letur mirabili quodam lumine, uiri illustrissimi
prudentissimíque: Cernimus enim temporis succes¬
su plurima noua & praeclara inueniri, quibus
semper aeternus pater summam beneuolentiam,
& amorem singularem erga genus humanum
declarat: Quia ipse summum existens bonum,
principium & finis, ut omnia in hominum
sum creauit, ita perpetuò eos ceu filios suos, per
unigenitum suum ei reconciliatos, fouet ac tue¬
tur